Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed videlicet Tiro animum non advertit non esse in omnibus rebus cavendis eandem causam, neque humanae vitae negotia et actiones et vel occupandi vel differendi vel etiam ulciscendi vel cavendi similia esse pugnae [*](pugnae et gl., ω; et omitted in ς.) gladiatoriae.
Nam gladiatori composito ad pugnandum pugnae haec proposita sors est, aut occidere, si occupaverit, aut occumbere, si cessaverit.
Hominum autem vita non tam iniquis neque tam necessitatibus conscripta est, ut idcirco prior iniuriam facere debeas, quam nisi feceris pati possis.
Quod tantum aberat a populi Romani mansuetudine, ut saepe iam in sese factas iniurias ulcisci neglexerit.
Post deinde usum esse Catonem dicit in eadem oratione parum honestis et nimis audacibus ac non viri qui alioqui fuit, [*](qui alioqui fuit, Hosius; qui ante fuit, Damsté; alius, Scioppius; alio, ω.) sed vafris ac fallaciosis et quasi Graecorum sophistarum sollertiis.
Nam cum obiceretur, inquit, Rodiensibus quod bellum populo Romano facere voluissent, negavit poena esse dignos, quia id non fecissent, etsi maxime voluissent, induxisseque eum dicit quam dialectici
ἐπαγωγήν appellant, rem admodum insidiosam et sophisticam neque ad veritates magis quam ad captiones repertam, cum conatus sit exemplis decipientibus conligere confirmareque, neminem qui male facere voluit plecti aequum esse, nisi quod factum voluit etiam fecerit.