Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Postea verba haec ex eadem oratione ponit: Ea nunc derepente tanta beneficia ultro citroque, tantam amicitiam relinquemus? quod illos dicimus voluisse facere, id nos priores facere occupabimus?

Hoc, inquit, enthymema nequam et vitiosum est. Responderi enim potuit: Occupabimus certe; nam, si non , opprimemur incidendumque erit in insidias a quibus ante non caverimus.

Recteque, inquit, hoc vitio dat Lucilius poetae Euripidae, quod, cum Polyphontes rex propterea se interfecisse fratrem diceret, quod ipse ante

de nece eius consilium cepisset, Meropa fratris uxor hisce adeo eum [*](adeo eum, Hertz; ad eum, ω.) verbis eluserit:
  1. Εἰ γάρ γάρ σʼ ἔμελλεν, ὡς σὺ φής, κτείνειν πόσις,
  2. Χρὴ καὶ σὲ μέλλειν, ὡς χρόνος παρήλυθεν.

At hoc enim, inquit, plane stultitiae plenum est, eo consilio atque ea fini facere velle aliquid, uti numquam id facias quod velis.