Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quoad vivetquoad que morietur cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis.
QUOAD vivet cum dicitur, [*](cum dicitur supplied by Hertz.) cum item dicitur quoad morietur, videntur quidem duae res dici contrariae; sed idem atque unum tempus utraque verba demonstrant.
Item cum dicitur quoad senatus habebitur et quoad senatus dimittetur, tametsi haberi atque dimitti contraria sunt, unum atque id ipsum tamen utroque in verbo ostenditur.
Tempora enim duo cum inter sese opposita sunt atque ita cohaerentia ut alterius finis cum alterius initio misceatur, non refert utrum per extremitatem prioris an per initium sequentis locus ipse confinis demonstretur.
Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit.
NIMIS pingui homini et corpulento censores equum [*](esse omitted by Skutsch.) adimere solitos, scilicet minus idoneum ratos esse cum tanti corporis pondere ad faciendum equitis munus.
Non enim poena id fuit, ut quidam existimant, sed munus sine ignominia remittebatur.
Tamen Cato, in oratione quam De Sacrificio Commisso scripsit, obicit hanc rem criminosius, uti magis videri possit cum ignominia fuisse.
Quod si ita accipias, id profecto existimandum est, non omnino inculpatum neque indesidem visum esse, cuius corpus in tam inmodicum modum luxuriasset exuberassetque.
Quem in modum responderit Chrysippus adversum eos qui providentiam consistere negaverunt.
QUIBUS non videtur mundus dei et hominum causa institutus neque res humanae providentia gubernari, gravi se argumento uti putant cum ita dicunt: Si esset providentia, nulla essent mala. Nihil enim minus aiunt providentiae congruere, quam in eo mundo quem propter homines fecisse dicatur tantam vim esse aerumnarum et malorum.
Adversus ea Chrysippus cum in libro Περὶ Προνοίας quarto dissereret, Nihil est prorsus istis, inquit, insubidius, qui opinantur bona esse potuisse,
si non essent ibidem mala. Nam cum bona malis contraria sint, utraque necessum est opposita inter sese et quasi mutuo adversoque fulta nisu consistere; nullum adeo contrarium est sine contrario altero.
Quo enim pacto iustitiae sensus esse posset, nisi essent iniuriae? aut quid aliud iustitia est quam iniustitiae privatio? Quid item fortitudo intellegi posset, nisi ex ignaviae adpositione? Quid continentia, nisi ex intemperantiae? Quo item modo prudentia esset, nisi foret contra inprudentia?