Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Hoc Caesellius quidem, sed aliud longe Ennius.
Nam tres versus sunt, non duo, ad Ennii sententiam pertinentes, ex quibus tertium versum Caesellius non respexit:
- Hannibal audaci dum pectore de me hortatur
- Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor
- Suasorem summum et studiosum robore belli.
Horum versuum sensus atque ordo sic, opinor, est: Hannibal ille audentissimus atque fortissimus, quem ego credidi—hoc est enim: cor meum credidit, proinde atque diceret quem ego stultus homo credidi—summum fore suasorem ad bellandum, is me dehortatur dissuadetque ne bellum faciam.
Caesellius autem forte ῥαθυμότερον iunctura ista verborum captus quem cor dictum putavit et quem accentu acuto legit, quasi ad cor referretur, non ad Hannibalem.