Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Post hoc decretum cum Augurinus tribunus L. Scipionem praedes non dantem prendi et in carcerem duci iussisset, tunc Tiberius Sempronius Gracchus tr. pl., pater Tiberi atque C. Gracchorum, cum P.

Scipioni Africano inimicus gravis ob plerasque in republica dissensiones esset, iuravit palam in amicitiam inque gratiam se cum P. Africano non redisse, atque ita decretum ex tabula recitavit.

Eius decreti verba haec sunt: Cum L. Cornelius Scipio Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem coniectarit, alienum videtur esse dignitate reipublicae, in eum locum imperatorem populi Romani duci, in quem locum ab eo coniecti sunt duces hostium; itaque L. Cornelium Scipionem Asiaticum a collegae vi prohibeo.

Valerius autem Antias contra hanc decretorum memoriam contraque auctoritates veterum annalium post Africani mortem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse a Tiberio Graccho dixit, neque multam irrogatam Scipioni, sed damnatum eum peculatus ob Antiochinam pecuniam, quia praedes non daret, in carcerem duci coeptum atque ita intercedente Graccho exemptum.

Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e versu suo Nolam et posuit oram; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum.

SCRIPTUM in quodam commentario repperi, versus istos a Vergilio ita primum esse recitatos atque editos:

  1. Talem dives arat Capua et vicina Vesevo
  2. Nola iugo;
postea Vergilium petisse a Nolanis, aquam uti duceret [*](Hosius suggests. ducerent or duci liceret; Heraeus (Berl. Ph. Woch. 1904, 1163 ff.) defends duceret.) in propinquum rus, Nolanos beneficium petitum non fecisse, poetam offensum nomen urbis eorum, quasi ex hominum memoria, sic ex carmine suo derasisse, oram que pro Nola mutasse atque ita reliquisse;

  1. et vicina Vesevo
  2. Ora iugo.

Ea res verane an falsa sit, non laboro; quin tamen melius suaviusque ad aures sit ora quam Nola, dubium id non est.

Nam vocalis in priore versu extrema eademque in sequenti prima canoro simul atque iucundo hiatu tractim sonat.

Est adeo invenire apud nobiles poetas huiuscemodi suavitatis multa, quae appareat navata esse, non fortuita; sed praeter ceteros omnis apud Homerum plurima.