Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
L. Scipioni Asiatico, P. Scipionis Africani superioris fratri, C. Minucius Augurinus tribunus plebi multam irrogavit eumque
ob eam causam praedes poscebat.Scipio Africanus fratris nomine ad collegium tribunorum provocabat, petebatque ut virum consularem triumphalemque a collegae vi defenderent.
Octo tribuni cognita causa decreverunt.
Eius decreti verba, quae posui, ex annalium monumentis exscripta sunt: Quod P. Scipio Africanus postulavit pro L. Scipione Asiatico fratre, cum contra leges contraque morem maiorum tribunus pl. hominibus accitis per vim inauspicato sententiam de eo tulerit multamque nullo exemplo irrogaverit praedesque eum ob eam rem dare cogat aut, si non det, in vincula duci iubeat, ut eum a collegae vi prohibeamus. Et quod contra collega postulavit ne sibi intercedamus quominus suapte potestate uti liceat, de ea re nostrum sententia omnium ea est: Si L. Cornelius Scipio Asiaticus collegae arbitratu praedes dabit, collegae ne eum in vincula ducat intercedemus; si eius arbitratu praedes non dabit, quominus collega sua potestate utatur non intercedemus.