Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

At tunc ego admirans insolentis hominis inscitiam, Mittamus, inquam, sicuti vis, quod Plautus obnoxie dixit, si id nimis esse remotum putas,

atque illud quoque praetermittamus, quod Sallustius in Catilina scribit:

Minari etiam [*](interdum, Sall.) ferro, ni sibi obnoxia foret, et quod videtur novius pervulgatiusque esse, id me doce. Versus enim Vergilii sunt notissimi:

  1. Nam neque tunc astris [*](stellis, Virg.) acies obtunsa videri, [*](videtur, Virg.)
  2. Nec fratris radiis obnoxia surgere luna,

quod tu ais culpae suae conscium. Alio quoque loco Vergilius verbo isto utitur a tua sententia diverse in his versibus:

  1. iuvat arva videre
  2. Non rastris hominum, non ulli obnoxia curae;
cura enim prodesse arvis solet, non nocere, quod tu de obnoxio dixisti.

Iam vero illud etiam Q. Enni quo pacto congruere tecum potest, quod scribit in Phoenice in hisce versibus:

  1. Séd virum verá virtute vívere animatum áddecet,
  2. Fórtiterque innóxium stare [*](stare, Bentley; vocare, RV; vacare, P.) ádversum adversários.
  3. Éa libertas ést, qui pectus púrum et firmum géstitat,
  4. Á res obnóxiosae nócte in obscurá latent?