Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Animadversa eadem tripertita varietas est in tribus philosophis quos Athenienses Romam ad senatum [*](senatum populi, w; senatum populi R., Hosius; senatum publice, Damsté.) legaverant, inpetratum uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi vastationem. Ea multa fuerat talentum fere quingentum.
Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus. Critolaus Peripateticus. Et in senatum quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore; sed ante ipsi seorsum quisque ostentandi gratia magno conventu hominum dissertaverunt.
Tum admirationi fuisse aiunt Rutilius et Polybius philosophorum trium sui cuiusque generis facundiam. Violenta, inquiunt, et rapida Carneades dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Diogenes et sobria.
Unumquodque autem genus, ut diximus, cum caste pudiceque ornatur, fit illustrius, cum fucatur atque praelinitur, fit praestigiosum.
Quam severe moribus maiorum in fares vindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaevola super eo quod servandum datum commodatumve esset.
LABEO in libro De Duodecim Tabulis secundo acria et iudicia de furtis habita esse apud veteres
scripsit, idque Brutum solitum dicere, et furti damnatum esse qui iumentum aliorsum duxerat quam quo utendum acceperat, item qui longius produxerat quam in quem locum petierat.Itaque Q. Scaevola, in librorum quos De Civili composuit XVI., verba haec posuit: Quod cui servandum datum est, si id usus est, sive quod utendum accepit, ad aliam rem atque accepit usus est, furti se obligavit.
Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae Περὶ Ἐδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit.
M. VARRO, in satura quam Περὶ Ἐδεσμάτων inscripsit, lepide admodum et scite factis versibus cenarum, ciborum exquisitas delicias comprehendit.
Nam pleraque id genus, quae helluones isti terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in numeros senarios.
Et ipsos quidem versus, cui otium erit in libro quo dixi positos legat;
genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae [*](quaeque, Hertz.) Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est pavus e Samo,
Phrygia attagena,
grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, pectunculus Siculus, [*](Siculus added by Hertz.) helops , scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica.Hanc autem peragrantis gulae et in sucos inquirentis industriam atque has undiquevorsum indagines cuppediarum maiore detestatione dignas censebimus, si versus Euripidi recordemur, quibus saepissime Chrysippus philosophus usus, tamquam ἡδυπαθείας [*](ἡδυπαθείαςsuggested by Hosius (cf. Clem. Alex. Paed. ii. 1. 3, p. 164).) edendi repertas esse, non per usum vitae necessarium, sed per luxum animi parata atque facilia fastidientis per inprobam satietatis lasciviam.
Versus Euripidi adscribendos putavi:
- Ἐπεὶ τί δεῖ βροτοῖσι, πλὴν δυεῖν μόνον,
- Δήμητρος ἀκτῆς, πώματός θʼ ὑδρηχόου,
- Ἅπερ πάρεστι καὶ πεφυχʼ ἡμᾶς τρέφειν;
- Ὧν οὐκ ἀπαρκεῖ πλησμονή. Τρυφῇ δέ τοι
- Ἄλλων ἐδεστῶν μηχανὰς θηρώμεθα.
Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione vocabuli quod est obnoxius; deque eius vocis origine.
PERCONTABAR Romae quempiam grammaticum primae in docendo celebritatis, non hercle
experiundi vel temptandi gratia, sed discendi magis studio et cupidine, quid significaret obnoxius quaeque eius vocabuli origo ac ratio esset.Atque ille aspicit me, inludens levitatem quaestionis pravitatemque: Obscuram, inquit, sane rem quaeris multaque prorsus vigilia indagandam!
Quis adeo tam linguae Latinae ignarus est, quin sciat eum dici obnoxium cui quid ab eo cui esse obnoxius dicitur incommodari et noceri potest, ut qui [*](ut qui, suggested by Hosius; et, Acidalius; ei, ω.) habeat aliquem noxae, id est culpae suae, conscium? Quin potius, inquit, haec mittis nugalia et affers ea quae digna quaeri tractarique sint?
Tum vero ego permotus, agendum iam oblique, ut cum homine stulto, existimavi et Cetera, inquam, vir doctissime, remotiora gravioraque si discere et scire debuero, quando mihi usus venerit, tum quaeram ex te atque discam; sed enim quia dixi saepe obnoxius et quid dicerem nescivi, didici ex te et scire nunc coepi quod non ego omnium solus, ut tibi sum visus, ignoravi, sed, ut res est, Plautus quoque, homo linguae atque elegantiae in verbis Latinae princeps, quid esset obnoxius nescivit; versus enim est in Sticho illius ita. scriptus:
quod minime congruit cum ista, quam me docuisti, significatione; composuit enim Plautus tamquam duo inter se contraria plane et obnoxie, quod a tua significatione longe abest.
- ego hercle perii pláne, non obnóxie,[*](periei hercle vero plane, nihil obnoxie, codd. Plaut.)