Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed veterum hominum qui proprie atque integre locuti sunt leves dixerunt, quos vulgo nunc viles et nullo honore dignos dicimus, et levitatem appellaverunt proinde quasi vilitatem et

nequam hominem nihili rei neque frugis bonae, quod genus Graeci fere ἄσωτον vel ἀκόλαστον dicunt.

Qui exempla horum verborum requirit, ne in libris nimium remotis quaerat, inveniet ea in M. Tullii secunda Antonianarum.

Nam cum genus quoddam sordidissimum vitae atque victus M. Antoni demonstraturus esset, quod in caupona delitisceret, quod ad vesperum perpotaret, quod ore involuto iter faceret ne cognosceretur, haec aliaque eiusdemmodi cum in eum dicturus esset: Videte, inquit, hominis levitatem, tamquam prorsus ista dedecora hoc convicio [*](vicio, ω; corr. by J. F. Gronov, retained by Petschenig.) in homine notarentur.

At postea, cum in eundem Antonium probra quaedam alia ludibriosa et turpia ingessisset, ad extremum hoc addidit: O hominem nequam! nihil enim magis proprie possum dicere.