Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ut [*](Ut added by J. F. Gronov.) ususcapio copulate recto vocabuli casu dicitur, ita pignoriscapio coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse.
UT haec ususcapio dicitur copulato vocabulo, a littera in eo tractim pronuntiata, ita pignoriscapio iuncte et producte dicebatur.
Verba Catonis sunt ex primo Epistolicarum Quaestionum: Pignoriscapio ob aes militare, quod aes a tribuno aerario miles accipere debebat, vocabulum seorsum fit.
Per quod satis dilucet, hanc capionem posse dici, quasi hanc captionem, et in usu et in pignore.
Neque levitatem neque nequitiam ea significatione esse qua in vulgi sermonibus dicuntur.
LEVITATEM plerumque nunc pro inconstantia et mutabilitate dici audio et nequitiam pro sollertia astutiaque.
Sed veterum hominum qui proprie atque integre locuti sunt leves dixerunt, quos vulgo nunc viles et nullo honore dignos dicimus, et levitatem appellaverunt proinde quasi vilitatem et
nequam hominem nihili rei neque frugis bonae, quod genus Graeci fere ἄσωτον vel ἀκόλαστον dicunt.