Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum
e militibus, qui in iure apud eum stabant, interrogavit quispiam ex more in quem diem locumque vadimonium promitti iuberet;et Scipio, manum ad ipsam oppidi quod obsidebatur arcem protendens, Perendie, inquit, sese sistant illo in loco. Atque ita factum;
die tertio, in quem vadari iusserat, oppidum captum est eodemque eo [*](eo omitted by RV.) die in arce eius oppidi ius dixit.
De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius quos inscripsit Lectionum .
TURPE erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis Lectionum Antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis.
Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Caesellio reprehendendo etiam per calumnias rimarentur.
Scripsit autem Caesellius Q. Ennium in XIII. Annali cor dixisse genere masculino.
Verba Caeselli subiecta sunt: Masculino genere, ut multa alia, enuntiavit Ennius. Nam in XIII. Annali quem cor dixit.