Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Has volgi de Scipione opiniones confirmare atque approbare videbantur dicta factaque eius pleraque admiranda. Ex quibus est :

Assidebat oppugnabatque oppidum in Hispania, situ, [*](situm, ω, corrected in ς.) moenibus, defensoribus validum et munitum, re etiam cibaria copiosum, nullaque eius potiundi spes erat, et quodam die ius in castris sedens dicebat atque ex eo loco id oppidum procul visebatur,

Tum

e militibus, qui in iure apud eum stabant, interrogavit quispiam ex more in quem diem locumque vadimonium promitti iuberet;

et Scipio, manum ad ipsam oppidi quod obsidebatur arcem protendens, Perendie, inquit, sese sistant illo in loco. Atque ita factum;

die tertio, in quem vadari iusserat, oppidum captum est eodemque eo [*](eo omitted by RV.) die in arce eius oppidi ius dixit.

De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius quos inscripsit Lectionum .

TURPE erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis Lectionum Antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis.

Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Caesellio reprehendendo etiam per calumnias rimarentur.

Scripsit autem Caesellius Q. Ennium in XIII. Annali cor dixisse genere masculino.

Verba Caeselli subiecta sunt: Masculino genere, ut multa alia, enuntiavit Ennius. Nam in XIII. Annali quem cor dixit.

Ascripsit deinde versus Ennii duo:

  1. Hannibal audaci dum pectore de me hortatur
  2. Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor?
Antiochus est qui hoc dixit, Asiae rex.

Is admiratur et permovetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano volentem dehortetur.

Hos autem versus Caesellius sic accipit, tamquam si Antiochus sic dicat: Hannibal me ne bellum geram dehortatur; quod cum facit, ecquale putat cor habere me et quam stultum esse me credit, cum id mihi persuadere vult?

Hoc Caesellius quidem, sed aliud longe Ennius.

Nam tres versus sunt, non duo, ad Ennii sententiam pertinentes, ex quibus tertium versum Caesellius non respexit:

  1. Hannibal audaci dum pectore de me hortatur
  2. Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor
  3. Suasorem summum et studiosum robore belli.