Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed et quispiam Samius athleta, nomen illi fuit Ἐχεκλοῦς, cum antea non loquens fuisset, ob similem dicitur causam loqui coepisse.
Nam cum in sacro certamine sortitio inter ipsos et non bona fide fieret et sortem nominis falsam subici animadvertisset, repente in eum qui id faciebat, videre sese quid faceret, magnum inclamavit. Atque is oris vinclo solutus per omne inde vitae tempus non turbide neque adhaese locutus est.
De quae Graece ἀντιστρέφοντα appellantur, a nobis reciproca dici possunt.
INTER vitia argumentorum longe maximum esse vitium videtur quae ἀντιστρέφοντα Graeci dicunt.
Ea quidam e nostris non hercle nimis absurde reciproca appellaverunt.
Id autem vitium accidit hoc modo, cum argumentum propositum referri contra convertique in eum potest a quo dictum est, et utrimque pariter valet; quale est pervolgatum illud quo Protagoram, sophistarum acerrimum, usum esse ferunt adversus Euathlum, discipulum suum.
Lis namque inter eos et controversia super mercede haec fuit.
Euathlus, adulescens dives, eloquentiae discendae causarumque orandi cupiens fuit.