Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

filius Croesi regis, cum iam fari per aetatem posset, infans erat et, cum iam multum adolevisset, item nihil fari quibat. Mutus adeo et elinguis diu habitus est.

Cum in patrem eius, bello magno victum et urbe in qua erat capta, hostis gladio educto, [*](educto, J. F. Gronov; deducto, MSS.; destricto, Lion.) regem esse ignorans, invaderet, diduxit adulescens os, clamare nitens, eoque nisu atque impetu spiritus vitium nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est, clamans in ne rex Croesus occideretur.

Tum et hostis gladium reduxit et rex vita donatus est et adulescens

loqui prorsum deinceps incepit.