Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ut Vergilius alio in loco:
ac similiter:
- Victorem Buten inmani corpore,
id est corpus inmane habentem, et item alibi:- In medium geminos inmani pondere caestus
- Proiecit,
sic igitur id quoque videri dictum debet:
- Domus sanie dapibusque cruentis,
- Intus opaca, ingens,
Picus Quirinali lituo erat, sicuti dicimus: statua grandi capite erat.
Et est autem et erat et fuit plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae.
Et, quoniam facta litui mentio est, non praetermittendum est quod posse quaeri animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba quae lituus
appellatur, an tuba a lituo augurum lituus dicta sit;utrumque enim pari forma et pariter incurvum est.
Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homerico verbo:
necesse est ita accipi, ut virga auguralis a tubae similitudine lituus vocetur.
- Λίγξε βιός,
Utitur autem vocabulo isto Vergilius et pro tuba:
- Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
Historia de Croesi filio muto, [*](filio muto, Hertz; filium tam, ω..) ex Herodoti libris.
filius Croesi regis, cum iam fari per aetatem posset, infans erat et, cum iam multum adolevisset, item nihil fari quibat. Mutus adeo et elinguis diu habitus est.
Cum in patrem eius, bello magno victum et urbe in qua erat capta, hostis gladio educto, [*](educto, J. F. Gronov; deducto, MSS.; destricto, Lion.) regem esse ignorans, invaderet, diduxit adulescens os, clamare nitens, eoque nisu atque impetu spiritus vitium nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est, clamans in ne rex Croesus occideretur.
Tum et hostis gladium reduxit et rex vita donatus est et adulescens
loqui prorsum deinceps incepit.