Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Marcus Cato obicit M. Fulvio Nobiliori quod milites per ambitum coronis de levissimis causis donasset. De qua re verba ipsa apposui Catonis:
Iam principio quis vidit corona donari quemquam, cum oppidum captum non esset aut castra hostium non incensa essent?
Fulvius autem, in quem hoc a Catone dictum est, coronis donaverat milites qui [*](qui, Lion; quia, ω.) vallum curaverant aut qui puteum strenue foderant.
Praetereundum non est quod ad ovationes attinet, super quo dissensisse veteres scriptores accipio. Partim enim scripserunt qui ovaret introire solitum equo vehentem; set Sabinus Masurius pedibus ingredi ovantes dicit, sequentibus eos non militibus, sed universo senatu.
Personae vocabulum lepide sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus.
LEPIDE, mi hercules, et scite Gavius Bassus in libris, quos De Origine Vocabulorum composuit, unde appellata persona sit interpretatur; a personando enim id vocabulum factum esse coniectat.