Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ovalis corona murtea est; ea utebantur imperatores qui ovantes urbem introibant.
Ovandi ac non triumphandi causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum hoste gesta sunt, aut hostium nomen humile et non idoneum est, ut servorum piratarumque, aut, deditione repente
facta, inpulverea, ut dici solet, incruentaque victoria obvenit.Cui facilitati aptam esse Veneris frondem crediderunt, quod non Martius, sed quasi Venerius quidam triumphus foret.