Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Navalis est, qua donari solet proelio qui primus in hostium navem [*](vi after navem, ω; cf. Paul. Fest. p. 157. 7, Lindsay.) armatus transiluit; ea quasi navium rostris insignita est.

Et muralis autem et castrensis et navalis fieri ex auro solent.

Ovalis corona murtea est; ea utebantur imperatores qui ovantes urbem introibant.

Ovandi ac non triumphandi causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum hoste gesta sunt, aut hostium nomen humile et non idoneum est, ut servorum piratarumque, aut, deditione repente

facta, inpulverea, ut dici solet, incruentaque victoria obvenit.

Cui facilitati aptam esse Veneris frondem crediderunt, quod non Martius, sed quasi Venerius quidam triumphus foret.

Ac murteam coronam M. Crassus, cum bello fugitivorum confecto ovans rediret, insolenter aspernatus est senatusque consultum faciundum per gratiam curavit, ut lauro, non murto, coronaretur.

Marcus Cato obicit M. Fulvio Nobiliori quod milites per ambitum coronis de levissimis causis donasset. De qua re verba ipsa apposui Catonis:

Iam principio quis vidit corona donari quemquam, cum oppidum captum non esset aut castra hostium non incensa essent?