Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Masurius autem Sabinus, in undecimo Librorum Memorialium, civicam coronam tum dari solitam dicit, cum is qui civem servaverat eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat; aliter ius civicae coronae negat concessum.
Tiberium tamen Caesarem consultum an
civicam coronam capere posset qui civem in proelio servasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum in quo pugnabat non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit eum quoque civica dignum videri, quod appareret e tam iniquo loco civem ab co servatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiverit.Hac corona civica L. Gellius, vir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicataque.