Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Non, inquit, duovicesimo, sed duo et vicesimo scribi oportuit.
Quid enim est duovicesimo?--- Varro Humanarum Rerum lib. XVI; [*](Varro xvi, from Nonius II., p. 100, 9.) hic ita scripsit: Mortuus est anno duovicesimo; rex fuit annos XXI. ---
ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.
IN libris veterum memoriarum scriptum est, Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse. Ea cavillatio
huiuscemodi fuit:ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentis quas bellum populo Romano facturus comparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem;
inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem.