Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum ille amicus noster, cum hominem confidentem pluribus verbis non dignum existimaret, Sinni, inquit, Capitonis, doctissimi viri, epistulae sunt uno in libro multae positae, opinor, in templo Pacis.
Prima epistula scripta est ad Pacuvium Labeonem, cui titulus praescriptus est Pluria, non plura dici debere.
In ea epistula rationes grammaticas posuit per quas docet pluria Latinum esse, plura barbarum. Ad Capitonem igitur te dimittimus.
Ex eo id quoque simul disces, si modo assequi poteris quod in ea epistula scriptum est,
pluria sive plura absolutum esse et simplex, non, ut tibi videtur, comparativum.
Huius opinionis Sinnianae id quoque
adiumentum est, quod complures cum dicimus, non comparative dicimus.Ab eo autem quod est compluria adverbium est factum compluriens.
Id quoniam minus usitatum est, versum Plauti subscripsi ex comoedia quae Persa inscribitur:
- Quid metuis?–Metuo hércle vero; sénsi ego [*](ego iatn, Plaut.)
- Complúriens.
Item M. Cato in IV. Originum eodem in loco ter hoc verbum posuit: Compluriens eorum milites mercennarii inter se multi alteri alteros in castris [*](in castris, Nonius, ii, p. 124. 13, Lindsay; omitted by ω.) occidere, compluriens multi simul ad hostis transfugere, compluriens in imperatorem impetum facere.
Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore.
QUOD de Olympiade, Philippi regis uxore, Alexandri matre, in historia Graeca scriptum est, id de P. quoque Scipionis matre qui prior Africanus appellatus est memoriae datum est.