Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusque verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius.
SOLOECISMUS, Latino vocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque aetatis aliis inparilitas appellatus, vetustioribus Latinis stribiligo dicebatur, a versura videlicet et pravitate tortuosae orationis, tamquam strobiligo quaedam.
Quod vitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce verbis definit: Soloecismus. est, inquit, impar atque inconveniens compositura partium orationis.
Cum Graecum autem vocabulum sit soloecismus, an Attici homines qui elegantius locuti sunt usi eo
sint quaeri solet.