Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

SOLOECISMUS, Latino vocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque aetatis aliis inparilitas appellatus, vetustioribus Latinis stribiligo dicebatur, a versura videlicet et pravitate tortuosae orationis, tamquam strobiligo quaedam.

Quod vitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce verbis definit: Soloecismus. est, inquit, impar atque inconveniens compositura partium orationis.

Cum Graecum autem vocabulum sit soloecismus, an Attici homines qui elegantius locuti sunt usi eo

sint quaeri solet.

Sed nos neque soloecismum neque apud Graecorum idoneos adhuc invenimus;

nam sicut βάρβαρον ita σόλοικοι dixerunt.