Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Verba ex ea oratione haec sunt: In alia tribu , in alia filium suffragium ferre, filium adoptivum tam procedere quam si se natum habeat; absentis censeri iubere, ut ad censum nemini necessus sit venire.
Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusque verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius.
SOLOECISMUS, Latino vocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque aetatis aliis inparilitas appellatus, vetustioribus Latinis stribiligo dicebatur, a versura videlicet et pravitate tortuosae orationis, tamquam strobiligo quaedam.
Quod vitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce verbis definit: Soloecismus. est, inquit, impar atque inconveniens compositura partium orationis.
Cum Graecum autem vocabulum sit soloecismus, an Attici homines qui elegantius locuti sunt usi eo
sint quaeri solet.Sed nos neque soloecismum neque apud Graecorum idoneos adhuc invenimus;
nam sicut βάρβαρον ita σόλοικοι dixerunt.
Nostri quoque antiquiores soloecum facile, soloecismum haut scio an umquam, dixerunt.