Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Libertinos vero ab ingenuis adoptari quidem iure posse, Masurius Sabinus scripsit.
Sed id neque permitti dicit, neque permittendum esse umquam putat, ut homines libertini ordinis per adoptiones in iura ingenuorum invadant.
Alioquin, inquit, si iuris ista antiquitas servetur, etiam servus a [*](a, omitted by Skutsch.) domino per praetorem dari in adoptionem potest.
Idque ait plerosque iuris veteris auctores posse fieri scripsisse.
Animadvertimus in oratione P. Scipionis, quam
censor habuit ad populum De Moribus, inter ea quae reprehendebat, quod contra maiorum instituta fierent, id etiam eum culpavisse, quod filius adoptivos patri adoptatori inter praemia patrum prodesset.Verba ex ea oratione haec sunt: In alia tribu , in alia filium suffragium ferre, filium adoptivum tam procedere quam si se natum habeat; absentis censeri iubere, ut ad censum nemini necessus sit venire.