Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed nos audire soliti sumus annales omnino id esse quod historiae sint;

historias non omnino esse id quod annales sint:

sicuti, quod est homo, id necessario animal esse; quod est animal, non id necesse est hominem esse.

Ita historias quidem esse aiunt rerum gestarum vel expositionem vel demonstrationem vel quo alio nomine id dicendum est; annales vero esse, cum res gestae plurium annorum, observato cuiusque anni ordine, deinceps componuntur.

Cum vero non per annos, sed per dies singulos res gestae scribuntur, ea historia Graeco vocabulo ἐφημερὶς dicitur, cuius Latinum interpretamentum scriptum est in libro Semproni Asellionis primo, ex quo libro plura verba ascripsimus, ut simul ibidem quid ipse inter res gestas et annales esse dixerit ostenderemus.