Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Hos aliosque talis argutae delectabilisque desidiae aculeos cum audiremus vel lectitaremus neque in his scrupulis aut emolumentum aliquod solidum ad rationem vitae pertinens aut finem ullum quaerendi videremus, Ennianum Neoptolemum probabamus, qui profecto ita ait:
- Philósophandum est paúcis; nam omnino haút placet.
De vi oculorum deque videndi rationibus.
DE videndi ratione deque cernendi natura diversas esse opiniones philosophorum animadvertimus.
Stoici causas esse videndi dicunt radiorum ex oculis in ea quae videri queunt emissionem aerisque simul
intentionem.Epicurus afluere semper ex omnibus corporibus simulacra quaedam corporum ipsorum eaque sese in oculos inferre atque ita fieri sensum videndi putat.
Plato existimat, genus quoddam ignis lucisque de oculis exire idque, coniunctum continuatumque vel cum luce solis vel cum alterius ignis lumine, sua vi et externa nixum efficere ut quaecumque offenderit inlustraveritque cernamus.
Set hic aeque [*](aeque, Petschenig; eaque, ω; quoque, Madvig.) non diutius muginandum, eiusdemque illius Enniani Neoptolemi, de quo supra scripsimus, consilio utendum est, qui degustandum ex philosophia censet, non in ingurgitandum.
Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent.