Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quam
definitionem significare volens, Lucretius poeta ita scripsit:
- Tangere enim aut [*](et, Lucr.) tangi, nisi corpus, nulla potest res.
Alio quoque modo corpus esse Graeci dicunt τὸ τριχῆ διάστατον.
Sed vocem Stoici corpus esse contendunt eamque esse dicunt ictum aera,