Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Introductus erat inter compluris ceteros ad pugnam bestiarum datos [*](datos, Hertz; datus, ω..) servus viri consularis; ei servo Androclus nomen fuit.

Hunc ille leo ubi vidit procul, repente, inquit, quasi admirans stetit ac deinde sensim atque placide, tamquam noscitabundus, ad hominem accedit.

caudam more atque ritu adulantium canum clementer et blande movet hominisque se corpori adiungit cruraque eius et manus, prope iam exanimati metu, lingua leniter demulcet.

Homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert.

Tum quasi mutua recognitione facta laetos, inquit, et gratulabundos videres hominem et leonem.

Ea re prorsus tam admirabili maximos populi clamores excitatos dicit, accersitumque a C. [*](C. added by L. Müller.) Caesare Androclum quaesitamque causam cur illi [*](illi, John of Salisbury; ille, ω.) atrocissimus leo uni parsisset.

Ibi Androclus rem

mirificam narrat atque admirandam.

Cum provinciam, inquit, Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis verberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere.