Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Firmum atque clarum isti rei testimonium
perhibet auctoritas C. Caesaris pontificis maximi, qui in oratione quam Pro Bithynis dixit hoc principio usus est: Vel pro hospitio regis Nicomedis vel pro horum necessitate quorum res [*](res, ς; re, ω; de re, Hertz.) agitur, refugere hoc munus, M. Iunce, non potui. Nam neque hominum morte memoria deleri debet quin a proximis retineatur, neque clientes sine summa infamia deseri possunt, quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus.Quod Apion, doctus homo, qui Plistonices appellatus est, vidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex vetere notitia hominis et leonis.
APION, qui Plistonices appellatus est, litteris homo multis praeditus rerumque Graecarum atque varia scientia fuit.
Eius libri non incelebres feruntur, quibus omnium ferme quae mirifica in Aegypto visuntur audiunturque historia comprehenditur.
Sed in his quae vel audisse vel legisse sese dicit, fortassean vitio studioque ostentationis sit loquacior—est enim sane quam in praedicandis doctrinis sui [*](sui, Eussner; suis, ω.) venditator—hoc autem,
quod in libro Aegyptiacorum quinto scripsit, neque audisse neque legisse, sed ipsum sese in urbe Roma vidisse oculis suis confirmat.