Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Lucetium autem Iovem Cn. Naevius in libris Belli Poenici appellat.
Cum Iovem igitur et Diovem a iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim nocendi haberet—nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant—Vediovem appellaverunt, dempta atque detracta iuvandi facultate.
Ve enim particula, quae in aliis atque aliis vocabulis varia, tum per has duas litteras, tum a littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese diversum capit.