Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Biantis de re uxoria syllogismum non posse videri ἀντιστρέφειν.

EXISTIMANT quidam etiam illud Biantis, viri sapientis ac nobilis, responsum consimile esse atque est Protagorion illud de quo dixi modo, ἀντιστρέφον.

Nam cum rogatus esset a quodam Bias, deberetne uxorem ducere an vitam vivere caelibem, Ἤτοι, inquit, καλὴν ἄξεις ἢ αἰσχράν· καὶ εἰ καλήν, ἕξεις κοινήν, εἰ δὲ αἰσχράν, ἕξεις ποινήν· ἑκάτερον δὲ οὐ ληπτέον· οὐ γαμητέον ἄρα.

Sic autem hoc rursum convertunt: Εἰ μὲν καλὴν ἄξω, οὐχ ἕξω ποινήν· εἰ δὲ αἰσχράν, οὐχ ἕξω κοινήν· γαμητέον ἄρα.

Sed minime hoc esse videtur ἀντιστρέφον, quoniam ex altero latere conversum frigidius est infirmiusque.

Nam Bias proposuit non esse ducendam uxorem propter alterutrum incommodum, quod necessario patiendum erit ei qui duxerit.