Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam Bias proposuit non esse ducendam uxorem propter alterutrum incommodum, quod necessario patiendum erit ei qui duxerit.
Qui convertit autem, non ab eo se defendit incommodo quod adest, sed carere se altero dicit quod non adest.
Satis est autem tuendae sententiae quam Bias dixit, quod eum qui duxit uxorem pati necesse est ex duobus incommodis alterum, ut aut κοινὴν habeat aut ποινήν.
Sed Favorinus noster, cum facta esset forte mentio syllogismi istius quo Bias usus est, cuius prima πρότασις est, ἤτοι καλὴν ἄξεις ἢ αἰσχράν, non ratum id neque iustum diiunctivum esse ait, quoniam non necessum sit alterum ex duobus quae diiunguntur verum esse,
quod in proloquio diiunctivo necessarium est. Eminentia enim quadam significari formarum turpes et pulcrae videntur.
Est autem, inquit, tertium quoque inter duo ista quae diiunguntur, cuius rationem prospectumque Bias non habuit.
Inter enim pulcherrimam feminam et deformissimam media forma quaedam est, quae et a nimiae pulcritudinis
periculo et a summae deformitatis odio vacat;qualis a Quinto Ennio in Melanippa perquam eleganti vocabulo stata dicitur, quae neque κοινὴ futura sit neque ποινή.