Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nam cum rogatus esset a quodam Bias, deberetne uxorem ducere an vitam vivere caelibem, Ἤτοι, inquit, καλὴν ἄξεις ἢ αἰσχράν· καὶ εἰ καλήν, ἕξεις κοινήν, εἰ δὲ αἰσχράν, ἕξεις ποινήν· ἑκάτερον δὲ οὐ ληπτέον· οὐ γαμητέον ἄρα.

Sic autem hoc rursum convertunt: Εἰ μὲν καλὴν ἄξω, οὐχ ἕξω ποινήν· εἰ δὲ αἰσχράν, οὐχ ἕξω κοινήν· γαμητέον ἄρα.

Sed minime hoc esse videtur ἀντιστρέφον, quoniam ex altero latere conversum frigidius est infirmiusque.

Nam Bias proposuit non esse ducendam uxorem propter alterutrum incommodum, quod necessario patiendum erit ei qui duxerit.

Qui convertit autem, non ab eo se defendit incommodo quod adest, sed carere se altero dicit quod non adest.

Satis est autem tuendae sententiae quam Bias dixit, quod eum qui duxit uxorem pati necesse est ex duobus incommodis alterum, ut aut κοινὴν habeat aut ποινήν.

Sed Favorinus noster, cum facta esset forte mentio syllogismi istius quo Bias usus est, cuius prima πρότασις est, ἤτοι καλὴν ἄξεις ἢ αἰσχράν, non ratum id neque iustum diiunctivum esse ait, quoniam non necessum sit alterum ex duobus quae diiunguntur verum esse,