Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Religiosi enim dies dicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum prave et perperam nefastos appellat.
Itaque
M. Cicero in libro Epistularum nono Ad Atticum, Maiores, inquit, nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo. Itaque alter religiosus etiamnunc dies, alter in volgus ignotus.Idem tamen M. Tullius in oratione De Constituendo religiosa delubra dicit non ominosa nec tristia, sed maiestatis venerationisque plena.
Masurius autem Sabinus in Commentariis quos De Indigenis composuit, Religiosum, inquit, est quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est, verbum a reliquendo dictum, tamquam caerimoniae a carendo.