Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam et gratia, si nimia atque inmodica, et mores, si multi atque varii, et verba, si perpetua atque infinita et obtundentia, et fama, si magna et inquieta et invidiosa sit, neque laudabilia neque utilia sunt;
ingenium autem et officium et forma et disciplina et consilium et victoria et facundia sicut ipsae virtutum
amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto laudatiora sunt.Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis, diem dicendo eximentis.
ANTE legem quae nunc de senatu habendo observatur, ordo rogandi sententias varius fuit.