Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed porcam et hostias quasdam praecidaneas, sicuti dixi, appellari, vulgo notum est, ferias praecidaneas dici, id, opinor, a volgo remotum est.
Propterea verba Atei Capitonis, ex quinto librorum quos De Pontificio composuit, scripsi: Tib.
Coruncanio pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt. Collegium decrevit non habendum religioni, quin eo die feriae praecidaneae essent.De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum.
VALERIUS PROBUS grammaticus inter suam aetatem praestanti scientia fuit.
Is Hannibalem et Hasdrubalem et Hamilcarem ita pronuntiabat ut paenultimam circumflecteret, et est [*](et est, Lion; ut est, ω.; teste, J. F. Gronov.) epistula eius scripta Ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios veteres eo modo pronuntiasse affirmat,
solius tamen Ennii versum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur.
Eum versum quadrato numero factum subiecimus, in quo, nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur, numerus clausurus est.
Versus Ennii quem dixit, ita est:
- Quáque [*](quaque, Hertz, Vahlen; si qua, Boücheler; qua, ω.) propter Hánnibalis cópias considerat.
Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem, cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit.
FABRICIUS LUSCINUS magna gloria vir magnisque rebus gestis fuit.
P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et avaritia acri erat.
Hunc Fabricius non probabat neque amico utebatur osusque eum morum causa fuit.
Sed cum in temporibus rei publicae [*](publicae, ς Damsté.) difficillimis consules creandi forent et is Rufinus peteret consulatum competitoresque eius essent inbelles quidam et futtiles, summa ope adnixus est Fabricius uti Rufino consulatus deferretur.
rem plerisque admirantibus, quod hominem avarum cui esset inimicissimus,
creari consulem vellet, Malo, inquit, civis me [*](consulem me, not in MSS.) compilet, quam hostis vendat.
Hunc Rufinum postea, bis consulatu et dictatura functum, censor Fabricius senatu movit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet.[*](facti haberet, Scioppius; factitaret, ω.)
Id autem quod supra scripsi, Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in pleraque historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis a Fabricio, sed ipsi Rufino, gratias agenti quod ope [*](ope, added by Hertz.) eius designatus esset, dictum esse refert in libro secundo De Oratore.
Quid significet proprie religiosus ; et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et Nigidii Figuli ex Commentariis eius super ea re sumpta.
NIGIDIUS FIGULUS, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus, in undecimo Commentariorum Grammaticorum versum ex antiquo carmine refert memoria hercle dignum:
cuius autem id carmen sit non scribit.
- Religentem esse oportet, religiosus ne fuas,
Atque in eodem loco Nigidius: Hoc, inquit, inclinamentum semper huiuscemodi verborum, ut vinosus, mulierosus, religiosus, significat copiam quandam inmodicam rei super qua dicitur. Quocirca religiosus is appellabatur, qui nimia et superstitiosa religione sese alligaverat, eaque res vitio assignabatur.