Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Hoc ius sponsaliorum observatum dicit Servius ad id tempus quo civitas universe Latio lege Iulia data est.
Haec eadem Neratius scripsit in libro quem De Nuptiis composuit.
Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob rem versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: Malum consilium consultori pessimum est.
STATUA Romae in comitio posita Horatii Coclitis, fortissimi viri, de caelo tacta est.
Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant rem contrariis religionibus procurare,
atque
illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique [*](undique montis aliarumque, P; Monetae, Mommsen.) altarum [*](altarum, Jahn; aliarum, RV; aliarumque P, Mommsen.) aedium numquam illustraret.Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque, eam statuam, proinde ut verae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam atque ita in area Volcani sublimiore loco statuendam; ex quo res bene ac prospere populo Romano cessit.
Tum igitur, quod in Etruscos aruspices male consulentis animadversum vindicatumque fuerat, versus hic scite factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur:
- Malúm consilium cónsultori péssimum est.
Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta est in Annalibus Maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo Rerum Memoria Dignarum.
Videtur autem versus hic de Graeco illo Hesiodi versu expressus:
- Ἡ δὲ κακὴ βουλὴ τῷ βουλεύσαντι κακίστη.
Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum quid sint hostiae succidaneae, quid item porca praecidanea ; et quod Capito Ateius ferias praecidaneas appellavit.
UT terram movisse nuntiari solet eaque res procuratur, ita in veteribus memoriis scriptum legimus nuntiatum esse senatui in sacrario in regia hastas Martias movisse.
Eius rei causa senatusconsultum factum est M. Antonio A. Postumio consulibus, eiusque exemplum hoc est: Quod C. Iulius, L. filius, pontifex nuntiavit in sacrario in [*](in, added in ς) regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis, quibus videretur, lactantibus. Ibus [*](ibus, added by Scioppius.) uti procurasset satis halendum censuerunt. Si quid succidaneis opus esset, robiis succideret.
Quod succidaneas hostias senatus appellavit, quaeri solet quid verbum id significet.
In Plauti
quoque comoedia quae Epidicus inscripta est, super eodem ipso verbo requiri audio in his versibus:
- Mén piaculárem oportet fíeri ob stultitiám tuam,
- Ut meum tergum tuaé stultitiae súbdas succidaneum?