Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Plerique apud veteres servi eo nomine fuerunt.
Caecilius quoque, ille comoediarum poeta inclutus, servus fuit et propterea nomen habuit Statius. Sed postea versum est quasi in cognomentum, appellatusque est Caecilius Statius.
Quod Musonius philosophus reprehendit inprobavitque laudari philosophum disserentem a vociferantibus et in laudando gestientibus.
---[*](Lacuna suggested by Hertz.) MUSONIUM philosophum solitum [*](solitum dicere, ς.) accepimus. Cum philosophus, inquit, hortatur, monet, suadet, obiurgat aliudve quid disciplinarum disserit, tum qui audiunt si de summo et soluto pectore obvias vulgatasque laudes effutiunt, si clamitant etiam, si gestiunt, si vocum eius festivitatibus, si modulis verborum, si quibusdam quasi fritamentis [*](fretamentis,ω: corr. by Heraeus; cf. C.G.L. ii. 580, 42; v. 23. 3; v. 70. 21.) orationis moventur, exagitantur et gestiunt, tum scias et qui dicit et qui audiunt frustra esse, neque illi philosophum loqui, sed tibicinem canere.