Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo Memoriali severe factum: Censores, inquit, Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum viderunt et cur, inquiunt, ita est, ut tu sis quam equus curatior? Quoniam, inquit, ego me curo, equum Statius nihili servos. Visum est parum esse reverens responsum relatusque in aerarios, ut mos est.
Statius autem servile nomen fuit.
Plerique apud veteres servi eo nomine fuerunt.
Caecilius quoque, ille comoediarum poeta inclutus, servus fuit et propterea nomen habuit Statius. Sed postea versum est quasi in cognomentum, appellatusque est Caecilius Statius.