Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Non praetereundum est id quoque in libris veterum iurisperitorum scriptum esse, morbum et vitium distare, quod vitium perpetuum, morbus cum accessu decessuque sit.
Sed hoc si ita est, neque caecus neque eunuchus morbosus est, contra Labeonis quam supra dixi sententiam.
Verba Masuri Sabini apposui ex libro luris civilis secundo: Furiosus mutusve cuive quod membrum lacerum laesumque est aut obest quo ipse minus
aptus sit, morbosi sunt. Qui natura longe minus videt tam sanus est quam qui tardius currit.Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Carvilianum divortium; atque inibi, quid sit proprie paelex quaeque eius vocabuli ratio sit.