Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi, desiderabant in senatu instantissime ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet;

fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea provincia legatus.

Ibi Scipio et, prolato e sinu togae libro, rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae;

illatum, ut palam recitaretur et ad aerarium deferretur.

Sed enim id iam non faciam, inquit, nec me ipse afficiam contumelia,

eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit, aegre passus quod cui salus imperii ac reipublicae accepta ferri deberet rationem pecuniae praedatae posceretur.