Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Fertur etiam oratio quae videtur habita eo die a Scipione, et qui dicunt non veram, non eunt infitias quin haec quidem verba fuerint, quae dixi, Scipionis.

Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi, desiderabant in senatu instantissime ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet;

fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea provincia legatus.