Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
In his autem quae supra posui et metrum esse integrum potest et praepositiones istae possunt non barbare protendi; secunda enim littera in his verbis per duo i, non per unum scribenda est.
Nam verbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, non est icio, sed iacio et praeteritum non icit facit, sed iecit. Id ubi compositum est, a [*](a, Lion; ex a, ω.) littera in i [*](i, added in ς.) mutatur, sicuti fit in verbis insilio et incipio, atque i [*](i, added in ς.) ita vim consonantis,capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam brevem esse non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in versu et ratio in pronuntiatu manet.
Haec quae diximus eo etiam conducunt, ut quod [*](quod, added in ς.) apud Vergilium in sexto positum invenimus:
sic esse iniice, ut supra dixi, et scribendum et legendum sciamus, nisi quis tam indocilis est, ut [*](ut, added in ς.) in hoc quoque verbo in praepositionem metri gratia protendat.
- Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram Inice,