Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Apud Vergilium quoque subicit verbum produci a plerisque audio:
- etiam Parnasia laurus
- Parva sub ingenti matris se subicit umbra.
Sed neque ob neque sub praepositio producendi habet naturam, neque item con, [*](con, added in ς.) nisi cum eam litterae secuntur quae in verbis constituit et confecit secundum eam primae sunt, vel eliditur ex ea n [*](ex ea n, ς; ea non, ω.) littera, sicut Sallustius: faenoribus, inquit, copertus.
In his autem quae supra posui et metrum esse integrum potest et praepositiones istae possunt non barbare protendi; secunda enim littera in his verbis per duo i, non per unum scribenda est.