Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quaerimus igitur in obicibus o littera qua ratione intendatur, cum id vocabulum factum sit a verbo obiicio et nequaquam simile sit quod a verbo moveo motus o littera longa dicitur.

Equidem memini Sulpicium Apollinarem, virum praestanti litterarum scientia, et obicibus o littera correpta dicere, in Vergilio quoque sic eum legere:

  1. qua vi maria alta tumescant
  2. Obicibus ruptis;
sed ita ut diximus,

i litteram, quae in hoc [*](hoc, added by Hertz.) vocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat.

Congruens igitur est ut subices etiam, quod proinde ut obices compositum est, u littera brevi dici oporteat.

Ennius in tragoedia quae Achilles inscribitur, subices pro aere alto ponit qui caelo subiectus est, in his versibus:

  1. per ego déum sublimas súbices
  2. Húmidas, unde óritur imber sónitu saevo et spíritu; [*](spiritu, Festus; strepitu, ω.)
plerosque omnes tamen legere audias u littera producta.

Id ipsum autem verbum M. Cato sub alia praepositione dicit in oratione quam De Consulatu Suo habuit: Ita hos, [*](nos,H. Meyer; Italos, Falster.) inquit, fert ventus ad

primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum. Et Pacuvius item in Chryse:
  1. Idae [*](Idae, Voss; id, ω..) promúnturium, cuius lingua in altum prócit.

De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu .

SCIPIO AFRICANUS antiquior quanta virtutum gloria praestiterit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus, plurimis rebus quae dixit quaeque fecit declaratum est.

Ex quibus sunt haec duo exempla eius fiduciae atque exuperantiae ingentis.

Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret, et quaedam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca praefatus quae dignitas vitae suae atque gloria postulabat, Memoria, inquit, Quirites, repeto, diem esse hodiernum quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi spectabilem. [*](spectabilem, Scioppius; inspectabilem, ω..) Non igitur simus adversum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Iovi optimo maximo gratulatum.