Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

C. etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone, unius, inquit, arrogantiae, superbiae dominatuque. Item In Dolabellam actionis l. lib. I.: Isti, quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu.

In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine i littera dicenda censet.

De natura quarundam quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.