Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est:

  1. Eius ánuis causa, opínor, quae est emórtua. [*](erat mortua, Ter.)

Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis

dativus singularis i littera finitus, si non similis est genetivi singularis, s littera addita genetivum singularem facit, ut patri patris, duci ducis, caedi caedis.

Cum igitur inquiunt in casu dandi huic senatui dicamus, genetivus ex eo singularis senatuis est, non senatus.

Set [*](sed, ς; et, ω..) non omnes concedunt in casu dativo senatui magis dicendum quam senatu.