Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque mederi, refert etiam
Democriti liber, qui Περὶ Λοιμῶν, [*](title added by Hertz.) in quo docet plurimis hominum morbidis medicinae fuisse incentiones tibiarum.Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea vitiis quoque aut medellis animorum et corporum.
Narratur historia de Hostilio Mancino aedili cur. [*](aedili cur., suggested by Hosius; aedilium, ω.) et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum ad quos a Manilia provocatum est.
CUM librum IX. [*](VIII, Scioppius.) Atei Capitonis Coniectaneorum legeremus, qui inscriptus est De Iudiciis Publicis, decretum tribunorum visum est gravitatis antiquae plenum.
Propterea id meminimus, idque ob hanc causam et in hanc sententiam scriptum est: Aulus Hostilius Mancinus aedilis curulis fuit.
Is Maniliae meretrici diem ad populum dixit, quod e tabulato eius noctu lapide ictus esset, vulnusque ex eo lapide ostendebat.
Manilia ad tribunos plebi provocavit.
Apud eos dixit comessatorem Mancinum ad aedes suas venisse; eum sibi recipere non fuisse e re [*](e re, Bentley; ede, ω..) sua, sed cum vi , lapidibus depulsum.
Tribuni decreverunt aedilem ex eo loco iure deiectum quo eum venire cum corollario non decuisset; propterea, ne cum populo aedilis ageret intercesserunt
Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint.
ELEGANTIA orationis Sallustii verborumque fingendi et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit, multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare. In quibus plura inscite aut maligne vellicant. Nonnulla tamen videri possunt non indigna reprehensione; quale illud in Catilinae Historia repertum est, quod habeat speciem, quasi parum adtente dictum. Verba Sallustii haec sunt: