Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ex eadem item opinione M. Cicero in libro De Divinatione primo haec verba posuit: Iubet igitur
Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit quod errorem animis perturbationemque afferat. Ex quo etiam Pythagoreis [*](Pythagoricis, Cic.) interdictum putatur ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam, [*](magnam is cibus t. m. q. constat esse contrariam, ω.; corrected by J. F. Gronov; quod habet inflationem magnam is cibus tranquillitati mentis quaerenti(s) vera contrariam, Cic.) tranquillitatem mentis quaerentibus contrariam.Haec quidem M. Cicero. Sed Aristoxenus musicus, vir litterarum veterum diligentissimus, Aristoteli philosophi auditor, in libro quem De Pythagora reliquit, nullo saepius legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is cibus et subduceret sensim alvum et levigaret.
Verba ipsa Aristoxeni subscripsi: Πυθαγόρας δὲ τῶν ὀσπρίων μάλιστα τὸν κύαμον ἐδοκίμασεν· λειαντικόν τε γὰρ εἶναι καὶ διαχωρητικόν· διὸ καὶ μάλιστα κέχρηται αὐτῷ.
Porculis quoque minusculis et haedis tenerioribus victitasse, idem Aristoxenus refert.
Quam rem videtur cognovisse e Xenophilo Pythagorico familiari suo, et ex quibusdam aliis natu maioribus, qui ab aetate Pythagorae minus diu aberant. [*](minus aberant, added by Hertz.)
Ac de animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quae Πυθαγορίζουσα inscribitur, docet.